Kail Itorr (jaerraeth) wrote,
Kail Itorr
jaerraeth

Народные латынские песни

«Yellow Submarine» (Imo sub mari)

Municipio meo
Fuit nauta nobilis;
Ille rettulit nobis
Laete vivi sub undis.

Ergo solvimus rates:
Perge, rector, donec stes,
Ubi nos, si placet dis,
Condat unda viridis.

Flava nave manemus sub mari,
Imo sub mari, imo sub mari,
Flava nave manemus sub mari,
Imo sub mari, imo sub mari.

Navigemus nunc omnes:
Heus, amice, huc ades,
Tange pollice fides…

Flava nave manemus sub mari,
Cuncti sub mari, cuncti sub mari,
Flava nave manemus sub mari,
Imo sub mari, imo sub mari.

Redit regnum Saturni,
Gaudent remiges boni,
Praesto omna fidis
Flava nave sub undis.

Flava nave manemus sub mari,
Semper sub mari, semper sub mari,
Flava nave manemus sub mari,
Imo sub mari, imo sub mari.

«Ничего на свете лучше нету»

Nihil iuvat potius amicos,
Quam apricos peragrare vicos:
Nulla re sodales conturbantur,
Nam per omnes semitas vagantur!

Nobis herba mollior tapetis,
Circumsaepti vivimus pinetis,
Caespes lectum, caelum praebet tectum —
Illud fatum maxime dilectum!

Histrioni est religioni,
Ut ridentes gaudeant coloni,
Ipse victus regius opimus
Parum valet, liberi dum simus!

«Постой, паровоз...»

Stet machina vectrix,
Ne strepitent rotae,
Conductor*, habenas da retro!
Ut loco natali
Supremum dicam vale,
Ad ora materna propero.

Ne bonum exspecta
Filiolum, mater:
Non sumus, qui fuimus heri!
Continuis ludis
In gurgitem paludis
Collabor — inutile queri.

Stet machina vectrix,
Ne strepitent rotae —
Fortunam iam perspicit latro!
Cur frustra contendo?
Nunc opus est manendo.
Conductor, habenas da retro!

* Пуристы вместо этого слова могут петь «auriga».

«Мурка» (Murmurella)

Ante rapiendum vinum est bibendum.
Intrat in tabernam miser fur,
Qua sedet formosa et perniciosa
Mulier hoc provocans murmur:

«Nonne, quidquid velis, habes, mea felis?
Numquid non a me accepisti?
Anulum, monile, tunicarum mille —
Quid non meo sumptu emisti?

Salve, Murmurella, mea bella, vale,
Vale, non te iam videbo cras!
Nunc in cor venale iaculum mortale,
Perfida — eheu! — accipias».

«По полю танки грохотали»

Per campum ruit equitatus,
Extremus instat impetus —
At ille iuvenis legatus
Portatur capite fractus.

Percussit missile loricam —
Valete, cari comites!
A mane quartum iam amicum
De curru cadere vides.

Remotis essedae fragmentis
Extollunt medici corpus:
Quid illi cum medicamentis,
Cum sit exsequiis opus?

Volabunt nuntii citati
Familiares monitum:
Spes nulla reditus prognati,
Non iam videbitis satum.

Quem mater vetula plorabit
Flebitque genitor senex,
Et sponsa prorsus ignorabit,
Quae fuerit amici nex.

Manebit miles in pictura,
Vicina libris neglectis —
Indutus omni armatura,
Non tamen utilis lectis.

"Вот кто-то с горочки спустился"

Descendit quidam, ecce, clivo —
Ocellus forsitan meus,
Indutus tunica castrensi,
Quae mihi eripit sensus.

Quam est insignibus decorus!
Ut splendet pectus phaleris!
Ne illi umquam incidissem,
Cui ipse cederet Paris!

Nam pago nostro vix insertus
Mi perturbavit statim cor…
Quis fecit, ut sub regno Iovis
Non semper aequus sit amor?

«Среди долины ровныя» (женская версия)

In media planitie,
Quam prope tangit sol,
Эх, viget-floret aesculus,
Formosa, edepol!

Procera necnon patula,
Aperta oculis,
Tam tristi solitudine,
Miserrima, peris.

Cum sol aestivus oritur,
Quem umbra amplectar?
Cum imbrem mittit Iuppiter,
A quibus defendar?

Molesta est, mehercule,
Fortuna arboris —
Non minus mulierculae
Absentibus procis.

Natura dedit omnia —
Iam habeo satis;
Эх, cui largiri potero
Muneribus tantis?

Amicis venientibus
Mi nemo facit sat;
Ignotis occurrentibus
Vix ullus salutat.

Quieta ubi recrear,
Dum fulmen coruscat?
Amico dulci mortuo
Quis mi subveniat?

Non curo pulchritudinem,
Abscindite comas!
Fac ranam vel testudinem,
Dum coniugem reddas!

(c) http://610.ru/rest/lastrings/latinsongs.html
Tags: latina
Subscribe

  • О королях и капусте

    Nero Burning ROME Великий пожар Рима (он же Magnum Incendium Romae) начался в ночь с 18 июля на 19 июля 68-го года в лавках, расположенных с…

  • Военно-гишторические гитики

    Честь спасена Когда Миних отправлялся на захват Азова, он отправил матушке государыне императрице донесение, что крепость уже взята. Подходят…

  • Гримасы сферы обслуживания

    Я: Капучино. Дэвушка: 45 р. Карточка любимого гостя есть? Я: Я нелюбимый гость. Дэвушка: У нас все клиенты любимые. Я: А почему карточки есть только…

  • Post a new comment

    Error

    default userpic

    Your reply will be screened

    Your IP address will be recorded 

    When you submit the form an invisible reCAPTCHA check will be performed.
    You must follow the Privacy Policy and Google Terms of use.
  • 5 comments